Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

villas, in quibus sunt piscatores vduornici, curri­feri, numero sexaginta mansionum, quarum vna accepit nomen de viila C-iuilium Posoniensium Vd­vary; alia vocatur Stara, et habet insulas et siluam multam ab onrnium eommunitate seque­stratam, Ne quando haec temporum successu a posterorum memoria elabantur, super chartam praesentem nostrae regalis imaginis impressionem per Iohannem Notarium apposuimus, assignatis testibus veritatis, nostris principibus, quorum no­mina sunt haec: Felicianus Archiepiscopus. Pe­trus Besprimiensis Episcopus, Paulus Geuriensis Episcopus. Fanhal Palatinus Comes, Ceegius (Ge­orgius) Comes , Verrold Comes, et alii plurimi, nobiles aulae nostrae ministri. Siquis vero huic chartae contravenire tentauerit, maledictioni per­petuae subiaceat, et beatum Martinum vllorem suae iniuriae hic et in aeternum sentiat. Datum est hoc anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo, trigesimo octauo concurrente V. " Ex Collectione Heuenesianii Torao V. p. 269. Ori­ginale in archilio Primatiali conseruatur , cum dato MCCXXVIII. manifeste erroneo. A. Ch. 1138. Innocentius PP. II. sollicitante Bela II. R H. Gaudio Archi-Episcopo Spalatensi pallium mittit, Innocentius , seruus seruorum Dei, Gaudio, venerabili fratri, Salonitano archiepiscopo , salu­tem et apostolicam benedictionem. Sicuti B. Gre­gorii testatur auctoritas , et tam veterum , quam modernorum gestorum monumenta declarant, exa­minatio et consecratio Salonitani Archiepiscopi , ex antiqua institutione, ad Romanum pontificem specialiter spectaret. Quo circa in sanctam Roma» ' Tom II. 8

Next

/
Thumbnails
Contents