Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
nam Ecclesiam grauiter deliquisse, et claues B. Petri ausu temerario euacuare voluisse, diguosceris, dum spreta diguitate sedis apostolicae, ad aliam prouinciam couuolasti; et contra veterum consuetudinem a Strigoniensi Archiepiscopo consecrationem suscipere attentasti. Licet ergo veliementer excesseris; licet contra stimulum calcitrare molitus sis; <piia tamen dilectus filius noster , Bela, Yngariae Bex, pro te multoties apud sedcm apostolicain per litteras et nuncios intercessit; ipsius tandem precibus condescendimus; et per dilectum filium nostrum Vbaldum (postea Lucium III. B. P.) diaconum cardinalem, virum siquidem lionestum, et litterarum peritia eruditum , fraternitati tuae pallium pontificale, officii plenitudinem , signum Iiumilitatis, et iustitiae, destinamus ; vt videlicet eo his diebus vtaris, quibus in Ecclesiae tuae scriptis autlienticis continetur. Tua itaque interest, iia te erga B. Petrum deuotum , et humilem in omnibus exhibere , ita te in eius obsequio exercere, et praeceptis Apostolicis obedire, vt hac gratia dignior valeas inueniri, et nos de tuae actionis studiis exultare possimus. Praeterea episcopos per Dalmatiam constitutos suffraganeos , quibus Salona tempore suo rutilando vtebatur, Sanctae Spalatinae ecclesiae, vbi corpus S. Domnii, discipuli B. Petri , requieuit, cum omni reuerentia obedire sancimus ; quem vnum totius Dalmatiae inetropolitanum in Salonitana Ecelesia fore scimus, iuxta quod in decretis nostris comperimus. Item., quia per vestras litteras conquesti estis de sulfraganeis, recusantibus venire ad concilium Sanctae Salonitanae eccleliae metropolitanae; nos ita statuimus, vt in Daimatia uullo alio in loco sjnodus, praeter