Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
ad hanc dignitatera soceri tui nomen valuisse, cui eum dupplice regno successeris, ne fugias imperio quoque substitui. Vnum quoque, oro, considera, et apertis attende auribus. Magna est fortuna tua, quae tam paruo tempore ex Duce Te regem fecit, regnumque regno adiecit. Nunc imperium quoque tibi offert, quod et si tuae exigant virtutes, vide tamen ne fortunam contemnas. Indignabunda est, honorari vult. Quod si quis eam semel expulerit, nunquam ab eo visitatur; si bene recipitur, illac larga raanu beneficia confert. Suscipe, quod tibi non a fortuna solum , sed ab ipso Deo et ab hominibus offertur. Quod si repudies, ad ignauiam tibi atque pusillanimitatem ascribetur. Laborem non quaerit, dicent, hic homo ; declinat, quem pro Republica libentissime debuit suscepisse. Quamquam enim labor est alta tractare negocia, habet tamen nescio quid lenimenti ipsa rerum actio magnarum; quod nisiesset, nunquam maximorum Duces exercituum tot labores sufferre quaererent. Est namque per se pulchrum atque suaue sentire , ac disponere omnia, eaque cogitatio corpus reddit sanius et habilius. Quid igitur hic respondeas, aut quale iudiciufc de te feras, imperium fugiens? Hoc, quod Veneti et rex Poloniae cuperent, quod pusillanimem hostem , et debiliorem dicerent se habere. Sunt tamen alia longe grauiora, et quibus nulla ratione valeas respondere. Etenim, si quae te religionis cura remordet, si conscientiae tangeris stimulo, imperium, vt accipias, oportet. Vides ne quantum schismati* periculum imminet? Vides ne laceratam ecclesiam, eoncilium curn Papa et Papam cum Concilio diss ntire? Quis his prouideat, nisi tu imperes? Rex profecto non tantura posses. Sperabit Papa alium sibi