Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

propitium, si tu repudies; ldemque Concilium; erit­que vndique maior disceptatio. Nunc exspectatio vtrinque est, quid agas. Et certe , si volueris , vni­onem efficies, quae tibi non minorem gloriam pari­tura erit quam socero tuo Constantia praestitit. At si omnino imperare repudiaueris, nihil dubito, du­rissimuin schisma futurum. Cui rei nisi cupis occur­rere, haud leuiter peccas. Causa diuisionis Ecclesiae reputaberis, qui cum posses vnire illarn, praeter­miseris. Timeo et aliud , ne Imperium quoque re­nunciatio tua diuidat. Nam etsi in te concordes ele­ctores fuerint, non ita in alio erunt: quoniam ne­que alium quempiam lot rationes ad imperiuin inci­tant. Yereor quoque, ne in discordia fiat electio , vt duo sese asseuerare audeant Imperatores. Cui vt occurras malo, suscipe oblatum benignus imperium. Quod si feceris, pacem Ecclesiae dabis , collapsum reparabis imperium, regna tua conseruabis melius, Australi vero Domui et familiae tuae diuitias et ho­nores et tibi perpetuam et gloriosissimam aquires fa­raam , qua nec in humanis est quidquam praeelari­us, nec aliud ad sepulchrurn iustius sequitur. Haec volui tuae Maiestati dixisse, cui licet ex officio non tenear, ex charitate tamen consulere obligor. Quam­quam hoc nequc consilium est, sed recordatio quae­dam notissimarurn rerum. Optime namque et ipsa di­scernit Maiestas tua, cui det bonorum omnium lar­gitor Deus amplecti, quod in rem fuerit populi chri­stiani et ipsius aeterni Dei laudem. Vale per omnia Rex dignissime, et me seruilore luo vtere pro ar­bitrio, qui singulos pro te labores atque curas mi­nime dubitabo. Ex oppido Wiennae XXVII. Apri­lis tnane summo, currente anno Domini M. CCCC. XXXVIII. Dominica secunda post festum resurrecti-

Next

/
Thumbnails
Contents