Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

perio fieri fortiorem? Quin et imperium regno, regnum imperio sustentatur; plus quoque hoc no­men imperii, vbicunque sit imperator, regno pro­derit, quam si rex in Hungaria praesens maneat. Quamquam Imperatori quis prohibebit personaliter in Hungaria commorari, cum et illa 11011 sit septa imperio sedes? Quod si nollent Hungari propter absentiam te fieri Imperatorem , sic nec Bohemorum regnum suscipere oportebat: quia et propter re­gnum Bohemiae saepe te necesse abire erit. At si­cut Hungariam Bohemiae vires iuuare possunt, sic regnum vtruraque vires imperii; et facta duorum re­gnorum cum imperio coniunctione, incredibile est, quantum robur connectatur. Vt manifestum sit, quod propter imperiura nemo audeat haec duo re­gna inuadere, et propter ipsa regna nemo audeat deuastare irnperium. Videsne, quanta vtilitas ex hoc resultat. Quid hic dices, cur non tam Hungari quara alii omnes imperium suscipere suadent etc.— — — At tuos nepoles audi, necessariisque tuis au­sculta. Hos tu imperio magnos facere et sublimare poteris. Quot Ducatus, quot comitatus, marchiona­tusq^e ad imperiura deuoluentur? His ditare tuos poteris, Australemque ducatum perpetuis ampliare honoribus. Quid si tibi virilis nascatur soboles, numquid plura cum imperio his relinques? Det ti­bi Maximus atque Optimus Deus ex consorte tua praestantissima filium; det, sicuti speras, el alios liberos ; an ipsi adulti iuslam querimoniam non ha­beant, quod imperare nolueris, regnumque lioc Ro­manorum quasi hereditarium in familia tua colloca­re? Licet enim elecfioue detur, nihil tamen prohi^ bet, in vna domo Caesari succedere Caesarem, et post patrem eligi filium, .\ec dubita, plurimum libi 4*

Next

/
Thumbnails
Contents