Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

ca, ad quas et quae ipsum priuilegium tendere de­notarent, reambularent, et vbique nouis signis me­talibus consignarent. Domum vero metas praescri­ptae possessionis similiter Damanik appellatae, ipsi­us Domini Praepositi Ecclesiae de Bozok — iuxta demonstrationem annotali Domini Praepositi de Bo­zok, vel legitimi sui Procuratoris modo simili re­ambularent, — qui demum ad ipsum Capitulum re­uersi eidem concorditer retulissent, quod ipsi — ad facies possessionum partium praescriptarum — ac­cedendo, eandem possessionem ipsius Georgii per metas et cursus metales in priuilegio condam Domi­ni Belae regis , per eundem Georgium ibi in specie exhibito, iuxta demoi strationem eiusdem taliter re­ambulassent, quod primo — Tandem autem metas possessionis ipsius Domini Praepositi similiter Do­manik vocatae , iuxta demonstrationem eiusdem Do­mini Praepositi taliter reambulassent, quod primo — Quarum quidem litterarum exhibilionibus factis , partibusque praescriptis eiis in praemissis per Nos iurium aequitatem impertiri postulantibus , — dictus siquidem Dominus Praepositus de Bozoch ad ipsam terram quinque aratrorum nullum ius habere, sed dicta terra quinque aratrorum iuxta praedictum flu­uium Korpona a parte occidenlali eidem Georgio extradari, et statui, ac super residuitate dictae ter­rae, eidem Domino Praeposito , secundum aestima­tionem terrae litigiosae, eiusdem iuramentum impo­ni debere agnoscebantur—praedictam terram quin­que aratrorum de eadem inensura regali inensurando, vel si mensurari nequiret, vna cum aliis probis viris Deum habendo prae oculis aestimando, etabaliis suis partibus metaliter sequestrando, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis eidem Georgio, filio Pauli, Tom. XI. '29

Next

/
Thumbnails
Contents