Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

praemissae regiae Donationis titulo statueret et com­milteret perpetuo possidere tenere, et habere, con­tradictione quorumlibet non obstante. His habitis residuitatem eiusdem terrae litigiosae, — si idem Dominus Praepositus super eo, quia ipsa terra — semper et ab antiquo ad dictam possessionem suam Damanik vocatam , pertinens fuerit et pertinere de­beret, et intra metas eiusdem existeret, iuramentum deponere praesumeret, tunc ipsam ad dictam pos­sessionem Damanik ipsius Domini Praepositi anne­ctendo, eidem Domino Praeposito statuerent et com­mitterent Regii et praedicti Capituli Vaciensis supra dicti homines. Si autem idem Dominus Praepositus super ipsa terra aestimata deponere iuramentum non posset, tunc eandem terram idem regius et dictiCa­pituli homines, manibus regiis occuparent possiden­dam, qui demum ad nosreuersi, nobis con­sona voce retulerunt, quod ipsi — ad faciem cuius­dam terrae litigiosae per ipsum Georgium, filium Pauli , de Damanik recaptiuatae, et ad septem ara­tra aestimatae, —accessissent, eandemque — — praefato Georgio filio Pauli et eorum haeredibus, sub metis et terminis infrascriptis perpetuo possi­dendam, nouae vestrae donationis titulo statuissent, conlradictiore quorumlibet non obstante. Metae au­tem dictae terrae, hoc ordine distinguerentur: pri­ma meta inciperet penes quandam magnam viam, quae duceret ad ciuitatem Korpona. — Deinde per eundem fluuium, per magnum spatium pergendo, ad partem meridionalem , de eodem fluuio exeundo, prope ipsum fluuium, in medio cuiusdam praedii vulgariter Telek dicti, sub vna arbore piri, aliam metam lerream eleuasseni. — Quibus quidem litte­ris exhibitis, quia praefati regius et ipsius Capituli

Next

/
Thumbnails
Contents