Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

set, quia jjnescienter eisdem dedisset), reddidisset, ipsam terram ipsi Deme et filys suis perpetuo pos­sidendam et per eundem Miko Comitem de Zolon fidelem suuir, saepe dictam terram eisdem fecissel statuere et resignari. Metae aulem eiusdem terrae in eisdem litteris seriatim continentur: — Dehinc — Procurator annotati Praepositi in persona eius«­dem , vt praemittitur, cum procuratoriis litteris — Domino nostro regi adhaerendo —• quasdam litle­ras dicti Domini Belae regis priuilegiales an ,o Do­mini millesimo, ducentesimo sexagesimo secundo tertio Idus Octobris exaratas, transcribentes quas­dam litteras Domini Belae regis secundi, condam si­militer regimen huius regni feliciter importantis, Domino nostro regi demonstrasset; in quibus intcr alia de verbo ad verbum haec clausula contenta fu­isset: Item Stephanus Comes donauit villam Domi­nik haereditariam cum duobus pulsatoribus, praedi­ctae Ecclesiae, sub antiquis metis et terminis per­petuo possidendam. Quarum litterarum per vtras­que partes coram ipso Domino nostro Bege exhibi­tarum, reuisis continentiis — idem Dominus No­ster Rex fidelitati dicti Capituli firmiter praecipien­do mandasset, quatenus ipsorum mitterent homines, pro vtrisque parlibus fide dignos, quibus praesenti­bus homines sui — ad faciem possessionum vtrarum­que Damanik vocatarum — accedendo , primo ean­dem possessionem Damanik ipsius Georgii, fily Pau­li, a parte possessionis ipsius Domini Praepositi de Bozochk, simibter Damanik appellatae, luxta de­monstrationem annotati Georgii, vel legitimi suiPro­curatoris, per metas et cursus metales, in praedi­ctis litteris annotati condam Belae regis — contentas, et conscriptos, semper tamen ad illas partes et lo-

Next

/
Thumbnails
Contents