Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
portionem accipiendo, persoluatur. Item eidem Geri pro suis fidelibu> laboribus, pro me impensis, in eodem monte lego et relinquo centum marcas finni argenti. ltem cuilibet de scutiferis meis, aequalitervestitis, nonaginta marcas argenti. Item et Magistro Mathiae , Notario meo, lego quinquaginta marcas finni argenti. Item Nicolao currifero meo, Paulo et Teolgrio, agazonibus meis, cuilibet ipsorum decem marcas argenti, et vnam sessionem curialem in Terebess. Nota, quod quia ex mandato regio Joannem Villicum de Leucha feceram captiuare, et e domo sua res fere ad valorem quadruginta marcarum inuentas auferri fecimus ab illo; liceteandem pecuniam e\ mandato et voluntate domini mei Regis pro me tenuerim; tamen propter emendam conscientiae meae centum quinquaginta marcas ad coinpulum leuem eidem Joanni Villico reddere promitto de quibus nonaginta marcas de meo circa se habet, el residuas sexaginta m»rcas de praedicto monte Szomolnuk , reddere committo. Item quod , cuin Comes Stephanus filius Eliae de Leucha et quidam proximi eiusdem quasdam ipsorum possessiones, pro me per sententiam iudiciariam coram Domino Rege requisitas, compositioaliter mihi appropriatas, et perpetuatas, iusto titulo amissas, de me pro XL[V. pannis de graui per gratiam per me factam, redemisset; tamen ne mea conscientia per receptionem dictae pecuniae contaminetur, et anima mea aggrauetur in aliquo, taliter decreui et ex tunc facere promitto: quod in quacunque re, in quacunque quanlhate pecuniae in praeinissis dictus Comes Stephanus et sui proximi, quorum causa iusta fuit, damnum indebite et iniusle fuerint perpessi, iuxta fidem et conscientiam eorura, eisdem