Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

tantam pecuniam in pannis, vel in valore pannorun» dando, videlicet pro pelia octo marcas, et pro pe­tia panni vel forneci quatuor marcas persoluere et refundere voluntarie promitto. £t nota, quod Ar­noldus, Judex de Cassa, in centum et sedecim mar­cis pro me extitisset fide iussor; quam quidem pe­cuniam de tributo de Domahyda, accipere et exi­gerecommisi, etcommitto, rogando Dominum i e­gem meum vigore huius testamenti, vt si decedere me contingat in suis seruitiis., vbicunque quouis mo­do, vel qualitercunque, exlunc pecuniam debito­rum meorum de praedicto tributo exsolui faciat se­cundum gratiam snae Maiestatis, ne conscientia mea pro huiusmodi negligentia debitorum meorum pos­sit aggrauari. Et nota quod quia i\erengium, condam Judicem de Gelnuchbanja ex quadam ira et commo­tione feci suspendi; licet merito et suis diuersis cul­pis exigentibus , in quibus se culpabilem fore est con­fessus: tamen ad tegendam huius facti maculam de mea conscientia , viginti quinque marcas pro censu sui homicidiiet quinque marcas pro comparationibus missarum dare commisi et committo. Nota quod quam­dampossessionem cuiusdam Nobilis, Missle voeatam, inter Castra Borkou et Jezeneu vocata, existentem» per me occupatam , eidem reddo et resigno. Nola quod decimas paruas et magnas tam in territorio Ci­uitatis Budensis, quam in terrilorio Syrmienai, pro me simul cum Magistro Baphaele aurifabro pro du­centis septuaginta marcis, rationis Budensis, emptas et comparatas, taliter dispono: quod cum redditu ipsarum decimarum in vsum fructum congregafo, in duas partes diuidantur aequales , et de dimidieta­te, et de principali pecunia et lucro ad meam ratio­nem redeunte, triginta inarcas Ecclesiae, in qua

Next

/
Thumbnails
Contents