Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

ercere, in iuuamine impendendo. —Item vnus ali­um , si necessse fuerit, et contra. Fratrem non au­xilio tantum, sed etconsilio iuuare tenealur, vtinimi­citias sedare possit et sopire vt se inuicem mutuis dilectionibus prosequantur, nec coramDomino suo, nec apud alios aliquid mali verbo vel opere audeat macbinari. — Item quicunque Militum aliquid ma­li vel sinistri conlra regiam Maiestatem et regnum audiret, palam vel occulte referre teneatur. Et haec omnia praemissa, vel aliquid praemissorum tacto viuifice crucis ligno, et aliorum Sanctorum reliquiis , dum quiscunque ipsam fraternalem societatem intra­re voluerit, irrefragabiliter obseruet. —Item qui­libet militum a die introitus sui ad fraternalem so­cietatem vsque ad annualem reuolutionem eiusdera diei standi et manuendi habeat facultatem , eo etiam ipso die exeundi, sicut sibi videbitur, pro meliori. Si vero ipso die dictam Fraternitatem quantum ad sui statum confirmare voluerit, vsque in finem vi­tae suae omnia praemissa inuiolabiliter teneatur ob­seruare, si non, excludatur per fraternalem Socie­talem propter suam malitiam. —Item siquis ex prae­dictis Militibus mutuo se vel alios sexta feria vsque prandium vituperauerit, secunda feria in raensa com­munitatis asum (assum) panis cum cinere ieiuno sto­macho comedere debeat, totiens assum panis, quo­tiens socium vel alium vituperauerit. Praeterea or­dinatum est, quod quilibet de fraternali societate debeat portare litteras consuetas , et qui non porta­uerint, soluant tantum , quantum pondei are pos ent litterae illae, quae possent ma^ores apud aliqiiem de Fraternitate inueniri, et si infra mensem, adhuc fa­cere non curaret, idem faciet raense secundo et sic de singulis. — Item duo debent esse Judices , vnus 28 *

Next

/
Thumbnails
Contents