Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Laycus et aller Clericus, et si ambo Judices prae» sentes esse uon possent, alius cum subslituto, vei cum delegato Judice iudicabit. Ita alter praeterJudi­ces deputatos iudicare aliquem de societate non prae­sumat; siue Rex siue alter. — Item in omni secun­da feria debent simul comedere, si sint in curia , et ex eis, qui sunt praesentes, debent apparere in men­sa communitatis, el si quis rationabiiem liabebit cau­sam in mensa communitatis non comedendi, ex li­cenlia fraternalis socielatis" recedet, alias non, qui vero non sunt praesentes, vnum denarium propauperi­bus soluere teneantur. — ltem fragmenta de mensa pauperibus diuidantur, et singulo denarius, et ante mensam quilibet, et post mensam vnum Pater no­ster et vnum Aue IVlaria ad honorem Yirginis gio­riosae, nec non aliud Pater noster ad honorem Bea­ti Georgii Martyris legere teneantur; et siquis ran­corem contra alium haberet, ceteri ipsum reconci­liare debeant; qui si reconciliari noluerit, de fra­ternali societale eiiciatur. — Item feria sexta , qui non portauerit cappam, vsque horam Missae, 1II0 die teneatur in pane et aqua ieiunare. — Itcm cum viderimus multotiens discordias fore inter fratres, et vnum alium contemnere, pro eo constituimus, et irrefragabiliter obseruari volumus, vt vnus quisque de Societate quemque socium suum contra quoscun­que iuuare consilio, fauore teneatur, et in omnibus sui socii promotionem effectualiter contra quoscun­que habere debeat. Volumus etiam, vt nostrorum quis sociorum spoliatus cum per aliquem fuerit, et iniuriatus , idem iniuriam passo satisfaciaL, ne per aliquem alicui eorum iniuriae inferantur. — Item eadem fraternalis socielas sanctam matrem Ecclesi­am Dei vniuersaiem protegere, defensare debeat,

Next

/
Thumbnails
Contents