Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
Dominam , reliclam Omodei Palatini, et filios eiusdem memoratos ex altera; promittentes se ratum et firmum habituros, quid quid per eosaem Procuratores suos , vel per alterum eorum actum fuerit in praemissis, sub obligatione et impetitione omnium possessionum suarum et aliorum bonorum, ac si personaliter coram eodem Capitulo fuissent constituti. In cuius rei testimonium et maiorem certitudinem praesentes nostro ac Magistri Joannis, fily Omodei Palatini , Micliaelis, filii Marhardi, Joannis filii Georgii, ac Magistri Uza , sigillis fecimus communiri. Datum in Cassa, in crastino Oclauarum B. Michaelis Archangeli, Anno Domini MCCCXI. — Nosvero, videntes, ipsum procuratorium esse legitimum, verum et sufficiens; eosdem Procuratores duximus audiendos et dictis ipsorum fidem adhibendam, qui vice et nomine memoratae nobilis Dominae, reliclae Omodei Palatini, et filiorum suorum antedictorum, ac Nobilium praedictorum , sunt confessi, quod inter Dominum Begem et Ciues de Cassa , ex vna parte; et inter ipsam Dominam, relictam Omodei Palatini ac filios suos memoratos, et nobiles ad eos spectantes, seu de illa societate existentes, superius nominatos , ex altera ; propter bonum pacis, mediantibus Venerabilibus Patribus et Dominis, Thoma, Dei gratia Archiepiscopo Strigon. et Stephano per eandem Episcopo Vv esprimien. — per Dominum regem specialiter ad hoc deputatis , talis compositio fuisset ordinata: Quod eadem Domina, relicta Omodei Palatini, bonae memoriae, Magistri Joannes, Nicolaus, Dauid et Ladislaus, filii eiusdem , suo etOmodei ac Dominici fratrum suorum , nomine assumpsissent, et se obligassent, cum Nobilibus praenotatis, Judicem, Juratos et Assesso-