Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
res, ciues de Cassa , super morte Omodei Palatini, bonae memoriae , qui casu ibidem in tumultu dicitur esse interemptus, et aliorum , qui cum eodem tumultu sunt interempti, et captiuatione, et impedilione Joannis et Dauid, Magistrorum dictorLim, et aliorum Nobilium personarum vtriusque sexus, ac ablalione equorum, et aliarum rerum, quae in compositione pro damnis dalis eisdem ciuibus cesserunt, nunquam impetere in iudicio, vel perturbare ante iudicium, aut inquietare qLioqLio modo , palam vel occulte , perse per amicos, per familiares, vel per cognatos, aut quosuis demum, spectantes ad eosdem praedictos ciues, vel quemlibet ex eisdem. Item promisissent et se obligassent, quod cmitatem Cassa nec ipsi, nec heredes eorum , nec aliquis de cognatione ipsorum , sibi dari vel conferri per Dominum Regem vel haeredes eiusdem , quoqLio modo procuraret pro ipsorum seruitiis, ei impensis hactenus, et in posterum impendendis. Item, quod promisissent, et se obligassent, quod syluas nigras inter Gylnich, et Zakala et Cassa existentes, et syluam magnam , versLis Yizlapataka, quae regafes SLint, libere dimitterent eis ad vtendum. Item qLiod Scepes, Gylnich et Cassa cum vniuersis tricesimis, tributis, censibLis et quibusuis obuentionibus libere dimisissent et resignassent Domino Regi dicto; neqLie ad occupationem praedictorum iurium regalium, per se vel per alios, publice vel occulte, se de cetero intromittent. Promisissent etiam et se obligassent, omnia tributa violenter et illegitime per eosdem instituta, remittere et nulla alia tributa instituere, vel alia castra de nouo aedidcare, in possessionibus propriis vel etiam alienis, sine Domini regis licentia speciali. Item, quod restituissent Do-