Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
diligentiara et operam atque vigiliam debere adhiberi: Fidelitati igitur Vestrae firmiter praeeipientes mandamus, quod statim habitis praesentibus ad rationem illarum pecuniarum, quas nobis pro censu successiue soluere tenebimini, centum pedites sti~ pendiariorum, vulgo Drabantj tales tamen, quorum experta et fidelitas vos assecurat, aquirere, et vnicuique eorum certa de pecuniis praedictis disponentes stipendia, eos pro custodia vestra, et eiusdem ciuitatis in eadem tenere debeatis, vna cum eisdem ipsam ciuitatem, a quorumlibet aemulorum insultibus viriliter praeseruaturi. Scripsimus autem peralias litteras nostris vniuersis nobilibus Comitatus Scepusiensis, vt et ipsi vniuersaliter consurgentes, in eandem ciuitatem > si necesse fuerit, intrare et vos defendere debeant et tueri; quos per vos eo casu ad eandem introtnitti volumus et mandamus, secus facere non ausuri. Datum in veteto Buda, tertio die festi beati Thomae Apostoli* Anno Domini MCDXXXIX." Ex archiuo Kesmarkiensi exscripsit St. Kaprinay. MSS< sub. B. Tom. LI. nro XXII. CLXXII. Eadem in eodem regnum et incolas tutandi tiegocio. A. 1446. Elisabetha Dei gratia JRegina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Austriaeque et Sliriae Ducissa, nec non Marchionissa Morauiae. Fidelibus nostris Judici et Juratis Ciuibus, ac toti communitati Ciuitatis nostrae Kesmark vocatae, salutem et gratiam. Grata reputatur erga nos atque praemiatione digna illa vestra sincera fidelitas, quam hactenus semper constanter iraitatam in nos tanquam veramCoronae haeredem transtulistis, sequiturque merito ex hoc id,