Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
vt beneplacita nostra votis vestris conformemus. En igitur per hunc fidelem Joannem de Toponcz per vos nouissime ad nos transmissum, tale vobis damus responsum, quod quotidianos semper hic habemUs tractatus, et intendimus et conamur, vt Regnum hoc et eius incolas , qui plerisque aduersitatibus lacessiti sunt, ab omnium aduersitatum et iniuriarum attactibus liberando, amoenae paci reddamus, quod propitio Deo faciemus, dubio procul moto. Datum Budae tertio die festi Circumcisionis Domini Anno eiusdem MCDXL-o." Inilidem idem. CLXXIII. Eadem Regina Proceres Principem regni quaerere iubet. A. 143& Defuncto rege Alberto, Regina Elisabeth, pregnante vtero ab illo relicta, de se, deque regno cogitans, vt viduarum moris est moestos ducebat dies. Abundabat tunc in regno magnatum Copia, humanltate praeclara, virtuteque tum consilii, tum militiae praefulgida. Ad hos regina de futuro rege sollicitos, ita verba fecit: Domini et fratres ! de rebus regni, vobis non minus, quam mihi cogitare incumbit. Ipsa sum , vt nostis, heres regni, non ergo ad dirigendas regni habenas meam sufficere arbitror virtutem. Si ad prolem ex me nascendam exspectatis; faeminea in quantum experiri valet natura, filiam magis, quam filium me parturire, arbitror. Quaerite igitur vobis principem, qui ad portandos, tanti regni curas, femina magis idonea sit; nec minus mei genitoris beneficia , prae corde, praeque oculis ferentes, me m regno illius, e quo genita sum, expert«m ne faciatis. — Haec reginae oratio ingentem,