Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
litis, vt nullus actus nouus incipiatur, per aliquam festinanciam, que esse possit contra ius nostrum et puerorum nostrorum, sed omnia diflerantur, quousque Omnipotens Deus de lecto praesens (praesenti) cui propingua sumus, saluam nos resurgere concesserit, quum ex tunc vobiscum et ceteris eiusdem Principatus nostri fidelibus in communem locutn conuenire intendimus, vbi cum vestro et aliorum fidelium consilio paci et vtilitati Marchionatus ipsius prouidebimus, Deo dante, confidentes in Vestra fidelitate, quam habendo respectum ad Deum et iustitiam nostram, et ad beneficia Genitoris nostri et Mariti vobis impensa, hoc iustum nostrum desiderium fidelitate vestra solita adimplebitis, a Serenitate nostra graciam et fauorem pro eo recepturi. Datum Bude , septimo die mensis Decembris , Anno Domi, ni Millesimo quadringentesimo tricesimo nono." — Commissio propria Domine regine." Apud Kaprinay. H. D. P. I. p. 225. sqq. Lucouia in Morauia. CLXXI. Elisabeth regina Civitatem Kesmark aduersus aemulos defendi prouide iubet. A. 1439. Elisabetha, Dei gratia, Regina Hungariae , Dalmatiae, Croatiae etc. Austriae et Stiriae Ducissa, nec non Marchionissa Morauiae etc. Fidelbus nostris, Prouidis Judici, Juratis, caeterisque Ciuibus et toti communitati Ciuitatis nostrae Kesmark vocatae, salutem et gratiam. Quia Serenitati nostrae visum est, praesentis temporis qualitate exigente, circa custodiam illius ciuitatis nostrae Kesmark, ex quo eadem in confiniis regni existens, aemulorum quorumuis hiatui vicina est, maiorem quam aliis ad praesens