Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

bus, et communitati Ciuitatis nostrae Lucouiensis, fidelibus nostris, dilectis. Elisabeth, Dei gratia, Regina, Regina Hung. Dalm. Croatie, etc. Heres regni Bohemie, Austrie etc. Ducissa, imo Marchio­nissa Morauie. Fideles nostri dilecti. Non duhita­mus, quin obilus condam Serenissimi Domini Prin­cipis et Conthoralis nostri carissimi, Domini Alberti romanorum, Hungarie, Bohemie, etc. regis etMar­chionis Morauie, cuius anima omnipotenti Deo vi­uat, Vestre fidelitati dudum innotuerit, qui quidem obitus quam dampnosus, atque periculosus sit toti Christianitati, potissirne tamen marchionatui Mora­uie quam ipse Dominus noster Rex sincere dilexit, et pro pacificatione et bono statu ipsius, multis an­nis retroactis multos labores subiuit, personamque et innumerabiles sumptus exponere non cessauit; nec cessasset, si, volente Domino, supervixisset. Et cum Vestrae Fidelitati, ac omnibus notum esse sciamus, quod ius haereditarium et legitime succes­sionis nobis et pueris (prolibus) nostris infallibiliter et plenarie competit, in eodemque sumus ex anti­quissima stirpe Illustrissimorum Regum Bohemie et Marchionum Morauie, videlicet Proaui, Aui, et Patris procreata, praefatusque Dominus noster Rex Albertus, iure nostro hereditario, Marchionatum Morauiae assecutus fuerat, nobisque praestitum est fidelitatis iuramentum , sicut sibi:/Confidimus in vo­bis et in caeteris nostris fidelibus, vt non permitte­tis nobis et haeredibus nostris aliqiiam inferri iniu­riam, seu olfensam; et reuera misissemus libenter, et parato animo nuncios nostros ad congregationem Brune celebratam; sed de illa nullam penitus habui­mus informationem; idcirco fidelitatem Vestram ro­gamus affectuose, vt ad hoc diligenter cooperari ve-

Next

/
Thumbnails
Contents