Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
Imp. semper Augustum, et Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae etc. regem, patrem socerumque et praedecessorem nostrum Charissimum , prout hoc ipsum honorum et donorum magniludo, quibus eundem \ita comitchabunde prosecutus est, manifeste profitentur, successiuo cremento claruisse noscitur, sufficiens nostro arbitrio habeatur, ad inducendum nos et prouocandum, personam ipsius omni fauore gratiarum prosequendi; multo magis tamen et summe cordialius ad id ex intimo attrahimur, dum aperte intuemur, et conspicimus, praeteritis eius actibus magnificis noua gesta pari laude digna succedere, et priorem famulandi sollicitudinem moderna compla-r cendi promtitudine decorari. Nam inter alia eius fidelitatis indicia, quibus a tempore electionis et coronationis nostrarum in regem Hungariae, variis modis indissolubili copula se nobis reddendo obnoxium, et plurima nocumenta, atque turbationuin multiplicium genera a nostris et fidei katholicae diris impugnatoribus, sibi illata perferendo, se, nec immerito, nostra dileclione effecit dignum. Illud vnum, velut futurorum primatiale, vt plurimum nostro inhaeret recordio, vt pula, quod licet idem solempnitati electionis et coronationis nostrarum in regem Hungariae habitarum , tum propter earumdem tum vtilibus ex causis, factam accelerationem, tum etenim (etiam) praetextu assiduae occupationis circa patriae et dominiorum suorum defensionem , quae tanquam antefatis nostris et fidei orthodoxae aemulis continua vicinitate propingua, fortiora et magis infesta impugnationum iacula dietim sorliuntur , impensae , suam praesentiam , quamuis ad hoc per nos tamquam principale regni huius membrum fuerit requisitus, exhibere non valuisset; tamen huiusmodi