Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

ecclesiasticam pers ,nam ordine in iudiciario in sen­tentia couuictus fuerit ; tunc grauamina maiora in­currere non possit idem nobilis, nisi homagium suum, scilicet eraendam capitis sui pretiosi eo modo, sicut ipsa ecclesiastica persona, et de damnis tam ex parte ecclesiasticarum quam secularium personarum iudex damnum patienti satisfactionem impendere te­neatur. A. XXXIX. Item decreuimus, prout etiam per certos praedecessores nostros reges decretum fuisse inlelleximus, quod pro funeribus hominum , per aliquem vel aliquos interemtorum, archidiacom seu plebani parochiales, prout hucusque de ma'a consuetudine fuit obseruatum, nullam solutionem pe­cuniariam recipere valeant, neque possint. Nos itaque, huiusmodi petitionibus praefato­rum, Baronum, nobilium ac regnicolat um nostro­rum aures exaudibiles regio cum fauore inclinantes, supra dictos arliculos, quoad omnes suas continen­tias et clausulas, raera nostra auctoritate et potesta­tis plenitudine, ex certa nostrae maiestatis scientia, nec non de consensu et bene placito praefalae Do­minae Elisabeth reginae, consortis nostrae perdde­ctae, praesentibus litteris nostris inseri fecimus, ipsos praelatos, barones et nobiles et regnicolas no­stros praemissis libertatibus, in eisdem articulis su­perius expressis, pcrenniter fruiiuros et grauisuros comraittentes. Adiicimus praeterea, ac nostro ac praedictae Dominae reginae consortis nostrae, norai­nibus spondernus, quod raemoratos regnicolas no­stros , et totum regnura nostrum, in quibuscumque eorum necessitatibus non deseremus; sed fidehter et toto pusse noslro pariter cura eisdem ipsum re­gnuin et praeassertos omnes regnicolas nostros ab omnibus aemuhs defensabimus, in cunclis, tam prae-

Next

/
Thumbnails
Contents