Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
missis, quam etiam aliis singulis bonis et laudabilibus, ac iustis antiquis eonsuetudinibus, eorum et regni nostri praedicti inuiolabiliter semper et vbique tenebimus et conseruabimus efFectiue. Quicunque autem hominum , cuiuscunque status et conditionis existant, haec ipsa, quae in superioribus continentur, quauis scilicet occasioue impugnare molirentur; contra omnes et quoslibet tales ad eorum proteruiam domandam et compescendam pariter cum eisdem regnicolis nostris, prout et ipsi omnes vniuersaliter id ipsum se facluros spoponderunt, operabimus toto posse praesentium litterarum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo vt rex Hungariae vtimur, est appensum, vigore et testimonio mediante. Datum Budae, feria sexta proxima ante festum S. Trinitatis (29. Maii) anno Domini Miliesimo quadringentesimo trigesimo nono." Articuli hi sub auspiciis regiminis Mathiae regis, in Dicta Pestiensi, praeter duntaxat prosecutionem causaruin minoruin facta potentiaria, et trine forensem proclamationem, seu XXXIII. XXXIV. XXXV. XXXVI. et XXXVII. sunt confirmati: Anno 1458. Articulus vero II-us est suppressus. IVIulta his continentur, ceu antiquae consuetudines, ac iibertates Nobilium , quae antea neutiquaiu obtinuerant! Articuli III—i nouitate exercituantes ad propria reinearunt, videbimus infra. — Seorsim actum etiam fuisse, vt Barbarae reginae, quod ad hostem secessisset, nec desineret consilia aduersus regem et regnnin cudere , bona adimantur , et reginae conferantur , Repertorium'MS. ex Tabulario Caesareo apud Anton Steyrer inonstrat. Haec fuerit causa Reginam Elisabeth donis amplissimis impertiendi: vt infra.