Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
nis non vcnerit, tunc etiam duo termini; et si ad secundum non venerit, tunc vnus terrainus compleatur, causaque, in faclo possessionario mota, finem sortiatur etfectiuum, A. XXXV. Si vero pars aduersa sua litteralia instrumenta apud manus alienas haberi asseruerit; tandem pro requisitione huiusmodi suorum lilteralium instrumentorum vnus annus a\signetur , vt contra aduersarium in facto ipsorum instrumentorum terminus compleatur; sic, quod, elapso ipso anno,in primo termino, iuridice assignato, dicta instrumenta sua exhibeat, vel si exhibere nollet aut non posset; tunc absque vlteriore prorogatione ipsa caussa similiter finem sortiatur elfectiuum. A. XXXVI. Si vero in accusatione alicuius possessionis tres vel quatuor aut quinque siue plures personae prius tamen et eiusdem generationis in causam fuerint attractae; non obstante absentia et non venientia vnius vel duorum aut plurium; aut si ex ipsis vnusvel duoaut plures in exercitu, siue in conseruatione confiniorum , seu castri, vel aliis quibuscunque seruitiis regalibus fuerint constituti; tunc ratione horum caussa, in facto talis possessionis raota, nullatenus prorogari possit. S'ed in eaiem caussa cum vno vel pluribus eoruradem in propriis residentiis termini legitimi similiter compleantur. A. XXXVII. Vbi autem omnes huiusmodi in caussam attractos, nullo penitus eorum in propriis remanente, in notabilibus regni vel regiis seruitiis occupari contigerit; extunc causa ipsa, derato facto proclamatae congregationis generalis, ad vlteriorem terminum, morealias consueto poterit prorogari. A. XXXVIII.Item quaecunque ecclesiastica persona aliquera nobilem in praesentiam cuiuscunque Judicis ordinarii citauerit, vel euocauerit; et, si idem nobilis contra ipsam