Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

sls, victualibus, cuiTUum et sarcinarum vecturis, nunciorum et familiarium et quorumcunque, ad nos pertinentium, procuratione vltra eorum spontaneam voluntatem in aliquo grauabimus; sicut abusiue et contra voluntatem eorum ab antiquo tempore re­troacto fieri erat inchoatum. A. XIX. Ecclesiae et ecclesiasticae personae a taxis, non diu abusiue in­troductis, liberae et absolutae relinquantur. Serui­tia tamen exercitualia more alias consueto facere te­neantur. A. XX. De maritatione filiarum nostrarum agemus cum consilio praelatorum et baronum ac no­bilium regni nostri Hungariae, nec non cognatorum et proxiraorum atque subditorum regnorum ac du­catuura nostrorum. A. XXI. Item, quod ecclesia­stica beneficia vacatura non faciemus, neque per­mittemus per seculares occupari personas. A. XXII. Procuratores regiae ac reginalis maiestatum in sede iudiciaria vna cum iudicantibus sedere non possint; sed inter causantes tempore, quo videlicet caussa ipsarum regiae et reginalis maiestatum agitur, stare debeant. Lilteras etiam, per causidicos in ipsa se­de exhibendas, per se non conspiciant, nec tractent suis manibus , nisi raagistri iudicantes. A. XXIV. In facto possessionum, per regiam vel reginalem maie­statem, aut eorum procuratores a talibus, qui pri­us in dominiis earumdem exstiterint, recaptiuanda­rum et iuri regio aquirendarum, quas regalis et re­ginalis maieslas, iure mediante, vigore huiusmodi recaptiuationis sibi appropriare non possunt. Contra tales, qui sic indebite et absque iure impediti, et expensis fatigati fuerint; ipsae maiestates, iure me­diante, in aestimatione talium possessionum, ad in­star aliorum, similia facientium regnicolarum , con­uineantur. Etsimiliter, si quipiam aliqua iura pos-

Next

/
Thumbnails
Contents