Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
scopi hiiiusmodi nulla prouocatione suspensam in rem transisse iudicatam, seque illius vigore villarum, bonorum praediorum, possessionum et rerum praedictarum possessionem assecutum fuisse nobis fuit humiliter supplicatum, vt sententiam ipsam robur faceremus ficmitatis debitum obtinere. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo, aut vnus vestrum , per vos vel alium seu alios sententiam Pauli Episcopi huiusmodi, sicut iusta est, faciatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter obseruari et nihilominus legitimis super his per vos habendis seruatis processibus eos quoties expedierit aggrauare curetis contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, inuocato ad hoc, si .opus fuerit, auxilio brachy secularis. Non obstante, si Priori et Fratribus praefatis vel quibus aliis communiter veldiuisim, ab eadem sede indultum existat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per literas Apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indultu huiusmodi mentionem , et qualibet alia dictae sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam praesentibus non expressam vel totaliter non insertam, nostrae Jurisdictionis explicationis valeat in hac parte quomodolibet impediri, quae quo ad hoc ipsis nolumus aliquatenus suffragari. Datum Florentiae anno Incarnationis dominicae Millesimo quadringentesimo tricesimo octauo, quarto decimo Aprilis Pontificatus nostri anno nono." L. S. Ex archiuo Canierali.