Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

LXIV. Idem PP. Albertum , vt ad pacem cum Polonis ineundam adiiciat animum hortatur• A. 1843. Alberto Romanorum, Hungariae, et Bohemiae Regi illustri salutem. Pridem intellecto, quod cha­rissimus filius noster Vladislaus Poloniae Rex gen­tem quandam armorum in regnum Bohemiae contra tuam serenitatem destinare intenderet, nou medio­criter doluimus , tum propter innumera mala, quae ex ea re illis regionibus et etiam aliis possunt veri­similiter accidere, tum propter tuam regiam celsi­tudinem , cuius statum augeri cupimus et semper es­se quietum et pacificum et tranquillum. £t ut his malis celeriter obvietur, mittimus ad eundem Regem velocem nunlium cum literis, quarum copia his in­tercli^ditur, ad quem , ut in ipsis continetur literis, infra paucissimos dies solemnem mitlemus ambaxia­tam omni diligentia apud ipsum Regem laboraluram, ut ab omni insultu et apparatu belhco contra ipsum tuum regnum Bohemiae et tua dominia omnino desi­stat, cui ambassiatae efficaciter iniungemus, ut omnia agere procuret, per quae pacifica ipsius tui regni possessione uti et gaudere, sicut dignum est valeas, quodque , si quid discordiae ac controversiae est in­ter tuam serenitatem et ipsum Regem, sedare et in­ter utrumque charitatem et amicitiam renovare stu­deat, ad quae tua quoque serenitas propter bonum publicum Christianorum, quorum maximam curam habere debes, studeat omni diligentia incumbere, ut ex vestra pace et reliquis fidehbus pariatur pax, et hostium nominis Cliristi vires valeant per vestram concordiam , prout cupimus, expugnari. Dat. Fer­rariae VI. id. iulii anno VIII. Ex Raynaldi Annalibns Ecclesiasticis Tomo 28-o pag. 282.

Next

/
Thumbnails
Contents