Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

ingentibus excitatus clamoribus, quum eidem facti innotuit series, arrepta diuina crucifixi imagine, me­dius nudis pedibus inter Hungaros cursitabat , et Christi imaginem illis ostendens, ac illos, vt ab ince­ptis pro lllo, qui pro eis crucifixus esset, desiste­rent, voce querulosa pariter et lamentabili rogabat. 111 i eo ma«is clamoribus inualescentes, dicebant: o ... ,,Deus eliam nobiscum est," direptionique rerum dedili, de illius precibus curabant minime. Et quum frater ille nihil proficere, sed magis tumultum se fa­cere agnouit, in claustrum S. Joannis Euangelistae, vnde exierat, reintrauit. Hungari vero, tali a Teu­tonis scelerati illorum f:icinoris exacta talione, quum amplius res eorum muenirenon valuerunt, a direptio­ne earumdem cessarunt." Aeneas autem Syluius, coaeuus, exterus tumultum hunc sic describit (apud Freher. edit Struu. T. II. p. 85.) „Dum (Albertus) Budae moram facit; iudex Ciuitatis, natione Teutonius , tlungarum quemdam ob delictum fluuio mersit. Id Hnngari molestissime tulerunt, quibus Teutonicum nomen exosum est. Excitatur e vesti­gio tumultus; Hungari arma capessunt; obuios theu­tones passim trucidant; fit fuga in arcem, qua rex se continebat; diripiuntur negociatorum domus, quo­rum pars maior teutonica fuit; Euangelizabat eo tempore Budensibus Jacobus Marchianus , ordinis Minorum professor; doctrina litterarum et vilae san­ctimonia clarus, qui sedaturus tumultum, simula­crumSaluatoris crucifixi, manu gestans, furenti arma­toque populo obuiam factus, vt caedi parcant, vt rapinis abstineant; vt arma deponant, supplex orat. Illi verba eius minime intelligentes, (neque enim tem­pus ferebat interpretem) bene sibi futurum autumant, qui Christum suis coeptis ducem habeant, sublimem-

Next

/
Thumbnails
Contents