Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
que Jacobum simulque crucifixum , in vlnis attolunt; ac baehati per vrbem nunc istam , nunc illam domum compilant. Fiunt tamen aliquanto minora spolia, et a caedibus temperatum est ob praesentiam Jacobi, qui modo precibus, modo lacrimis furorein incensae plebis lenire conatus est. 4' Fuit istud Alberto triste spectaculum. De eodem Jacobo mox plui a. XLVTI. Jdem Albertua exemtiones populorum Ecclesiae Strigon. confirmat. A. 1438. Albertus, Dei gratia rex Hungariae, Dalm. Croat. etc. Austriaeque et Stiriaedux, nec non MarchioMorauiae etc. Quia ex diuorum regum llungariae, nostrorum praedecessorum, felicis memoriae, gratiosa ac non indigne laudum titulis attollenda exemptione et indulto, vniuersaeet quaelibet possessiones et portiones possessionariae archiepiscopatus et Ecclesiae Strigoniensis rnetropolitanae, quibus eadem per prius et a dudum pia largitione dotata extitit; ab omni solutione lucri Camerae nostrae regiae, ex parte populorum et iobagionum, in possessionibus praetactis commorantium, fisco regio prouenire debentibus, prorsus et peromnia exemtae et supportatae fore dignoscuntur (confirmat has exemtiones.) Quia autem praefatus Dominus Georgius archiepiscopus nunc ad praesens dicti Cancellariatus nostri fungitur officio; ob hoc ad remouendum cuiuslibet suspicionis scrupulum, qui exinde fortassis successu temporum posset suboriri, et propter euidentiorem rei ipsius certitudinem, penes iuxta secretum sigllum nostrum regale, praesentibus appensum , etiam sigilla magnificorum virorum, dominorum Laurentii de Hc-