Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
sequantuf super eosdem. Ubi vero ipsi oflieiales in reddenda cuipiam justitia tepidi fuerint et remissi; ex tunc non ipsi Jobagiones, et farniliares impossessionati, contra quos agitur , sed iidem officiales in nostram, vel alterius eorurn Judicis Ordinarii praesentiam per querulantes legitime evocentur, rationem abnegatae iustitiae reddituri, ex parte quorum nos, aut idem Judex ordinarius omnis iuris, aut justitiae exhibebimus, et impendet complementum cuilibet, conlra eos querulanti, prout dictabit ordo Juris. Secus igitur facere non ausuri in praemissis, praesentibus denique perlectis exhibenti jugiter restitutis. Dabam Budaeferia quinta proxima post festum Annunciationis Beatae Mariae Virginis Anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo octavo. Ex Mss. Hevenesianis Tomo NN. seu L. pag 20. viJe etiam Mss. Kaprinayana littera B. signata Tom. X. pag. 127, XLVI. Turbae ciuiurn Budensium. /i, 1438. Turbas ciuium Budensium praesente Alberto commotas Thurotzius noster ita narrat (Chron. IV. cap. XXV.) „EJuius regis primo anno , Budensi in ciuitate ingens exortum fuit dislurbium : Quum enim ipsa ciuitas ex bino populo, Hungarico scilicet et Teutonico habeat incolatum, Teutoni, sui idiomatis Principe tumidi, Hungaros omnino suae ditioni subdere , et illam consuetudinem, ciuitate in eadem ab olim obseruatam, quod videlicet altero annorum Hungarus, altero vero Teutonus in iudicem praeficeretur, abolere satagentes, interdum, quum illis tempus idoneum praestabatur, Hungaros tum opprobrio, tum vero vi afficiebant. Hungari vero, qui ab antiquis in sui vindictam tarde moueri, sed