Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

regem secum congredi fecerint: Idem Brodericus, i. c. latorumque ac Baronum et Procerum nostrorum in eailem ciuitate pro tuitione ac defensione confiniorum praefati regni nostri Hungariae contra perfidos Huzytas et Tabo­ritas — nostrosque atque dicti regni nostri Hungariae infideles et rebelles, fere vnius anni integri spatio mo­ram trahentium, copiose factarum et expositarum." Di­plom. anni 1430. V. Codicem. A Joannis deHunyad tein­poribus, ad Josephi II. Imp. tempora exercitiun regiuin stipendiis, militibus et annona Romani Pontifices, et Episcopi nostri parte maxima sustentarunt. Quod cum ab aliis dictum identidem sit, noliin regerere: cuin militiae Hungariae mendosa coustitutio argumentis pa­teat alioquin euidentibus. l) Securitati publicae aduersa haec omnia oonspirarunt sub Ludouico II., quae laudatus identidem Tubero hisce auguratus fuit: „Nam ab excessu llegis Hunyadis iAIa­thiae, per triginta fere annos, res Hungarica adeo deses atque imbellis fuit, vt ex otii diuturnitate ac belli de­suetudine, in sola vitia, diuitias, et luxuriain creue­rit. Principes inter se discrepabant; nec Regi, praeter­quain quod summa aerarii inopia laboraret, ob aeta­tem quidpiam auctoritatis inter suos fuit. Et auxe­rat Regis contemptum casus et caedes duorum Hungariae nobilium viroruin, indigne a quodam Bobemo, in rixa subito exorta, interemtoruin, quorum caedem cum vl­cisci deberet, ne Bohemos, gentem sibi deditissimam, ab se abalienaret, inultam esse, magna Hungarorum consternatione, passus est. — Ea insuper fuerat id tem­poris Hungarorum, qui Regis aetatem regebant, cum publice, tum priuatim, auaritia, vt praeterquam quoil a regio Quaestore, praesidiis locorum confinium omnia ma-

Next

/
Thumbnails
Contents