Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
quum ad regnum aspirare nequiuerit; Caesaris (Fri: deriei) quam Coruini adoleseentis, imperium cum aliis viginti tribus, subire malebat. Hi Caesari suadebant, ne coronain redderet; pro se asseruaret; eiiceret e regno puerum, ac late demum in Hungaria dominaretur. Promittuntur ei auxilia multa, commealus, arma, opes; quibus excitatus Friderici animus, ad deturbandum regno Mathiam confestim intenditur." Bonfin. Dec. IH. Lib. X. p. 543 etc. ]) 2). l) Spectemus etiauiDucum in conflictu ineunilo temeritatejn, ac militum de virtute controuersias, proditionemque sub Wladislao II: ,,Derchenius, Dalmatiae et Croatiae Banus, licet strenuus ipse iniles, dux tamen nouus, occasionem gloriae sibi quoque oblatam ratus, statuit, haud satis exploratis suis , aduersaeque partis iuxta viribus , confestim contra hostem pergere. Peruenerant iam Turcae ad montem, inter Illyricas Alpes, asperitate ac silua, ex proceris arboribus insignem (Gozdenuin incolae vocant) cum sex milliuin delectorum equitum turma. In nostro exercitu mille tantum et quingenti equites, caeteri ad duodecim fere millia pedites, ex agris nuper collecti, feroces illi quidem, sed paene inermes, nec signa sequi. nec ordines seruare, nec dum in acie hosti oppositi stare assueti: Hungarorum haud contemnenda manus. — Ne si aggrestes vicfores exstitissent, praeda etiam potituri essent; id circo maior pars equitum , qui fortitudinem temeritati et auaritiae praetendebant, magna contentione, in patentem campum e montibus Ducem traxere ; mox vniuersis praelium poscentibus, non ausus repugnare, in aciem copias eduxit; maxime, ne, vt sunt Hungari elatioris spiritus, pugnae subterfugiendae suspicionem Chrouatis praeberent. — Eo praelio principes Chroatnrum e medio pugnae ardore inter caedem eflugiTom. X. Vol. VIII. 5