Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
«ciplinae catisas scrutemur, sequentes nubis videntur fuisse praecipuae: 1.) Auita militum nostratium nobilitarium in Reges ac patriam fides regnante iam Arpadiana stirpe vitium cepit, sub mixta labefactata sensim magis: „Fridericus Austriae Dux (tertiis Andr. II. B. nuptiis anno 1234. praesens) ita placuit multis Vngaris, vt eum regem optarent" ait Pernold. apud Hantaller Campil. tom I. p. 1315. ,,Quidam de maioribus inter ipsum regem Belam IV. ac patrem eius , saepius seditionem et scandalum procurarunt ita , quod hinc inde saepius mililia congregata , dimicare aduersus inuicem voluerint, nisi per tenentes medium inter eos , essent pacis foedera reformata. Cum ipseRex ad patris curiam accedebat, iidem in nullo ei penitus deferebant, immo dehonestabant; quod celari non potest. Et contra vitam patris et filioruui nequiter conspirarant, vt illis gladio interemtis facilius quilibet posset de Ilungaria, quam sibi per partes diuiserant, portionem sibi debitam, sine conditione cuiuslibet occupare. Et quum concepta neqrirent eiFectui mancipare, aliud nequius cogitarunt: Duci Auslriae, litleras cum certis pactis et condilior.ibus destinando, Domino Friderico, Romanorum Imperatori, coronam regni ac Hungariae dare promittebant; sed nuncius in via captus, regi fuit cum litteris praesentatus," Roger I. c. cap. IX. „Illustris Begis Vngariae (Belae IV.) exhibita nobis petitio continebat, quod Mica Barbatus , iNicolaus liliusBorch, ac Nicolaus Magister , proditores , de Jaesae Maiestatis crimine condemnati, fraudulenter multa de bonis coronae regiae auferentes, apud quaedatn loca religiosa ea deposuerint." Lit. Gregorii IX. PP. anno 1235. V. Codicem. ,,Ottocarus, Bohemiae Rex, tal)ulis anno MCCLXXI. IT. Id. Pragae confe-