Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
ctis promisit; quaedam castra, intra limites regni Hungariae constituta , Presburch , Altenburch, Tyrna, et castrum S. Georgii, et alias plui imas munitiones, quas Henricus et Joannes, filitis eiusdem Henrici, ac castrum Dobra , quod Nicolaus et Stephanus, filii Pauli, — qui a rege Hungariae (Slepbano V.) ad se transulerant, se deserturum, nec vllum auxilium illis daturum." \ r. Codicem. Aegidius, prodito Castro Poson, ad Ottocarum B. R. confugit, Henricum, qui Bela Duce Machouiensi, e sorore Stephani V. Anna nato, perempto ab eodem Otlocaro receptum, auersatus , ad Ladislaum Cumanum se rfcepit; ita duo fugitiui Comites, occasionem bello cruento inter Hungariae , ac Bohemiae re^es anno 1273. occasionem dederunt." Chron. Austr. apud Freher tomo I. p. 464. — „Cum autem Ladislaus (Cumanus) fuisset a Baronibus regni occisus, Andreas Dux feliciter coronatur. — In cuius Imperio quidam nobiles regni, Joannes scilicet ac Henricus Banus, filii Henrici. (Comilis de Gyssing) et Ugrinus, filius Potli, de Uylak, aliique quam plures, in praeiudicium regis Andreae, a Papa Bonifacio VIII. regem petierunt." Chr. Thur. P. II. cap. LXXXIII. Caedem Carolo Roberto identidem intentatam et Elisabethae ac Mariae reginarum calamitates, silentio praetereo. — „Stephanus, filius Laczk Waiuoda et Stephanus de Simontornva, antiquo scelere tumidi , non ipsorum sceleris pluribus sine sociis, Ladislao, nato Caroli (parui Neapolitani) sceptra Ilungariae quam leuiter tradere promiserunt. — Magnam partem Nobilium per deuia trahentes. Ilaec res non latebat regem Sigismundum, non tamen propter coadnnatam illis cohortem inipsos vindicta vti par fuit. — Hunc Stephanum Waiuo-