Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
* peditura ad 3000. vsque £id ; vbi quum aliquot diebus fuisset commoratus, neque quisquam ad eum venisset, cum iisdem copiolis ad pagum Erclii processit. Ibi etiam multis diebus inutiliter consumtis ad Pentelinum iuit. Interim Pelri Yaradinum in hostium potestatem venit. Tolnam venit aucto aliquantulo iam exercitu; confluentibus isthuc 4,000 millibus jjontificiorum militum etc. Brodericus apud Bonfininium p. 762. In campis infaustis Mohacs, Zapola cum Transiluanis, Chrystophorus Frangepan cum Croatis desiderati. Ibid. e.) Dum Banderia regia, Baronum , ac Praelatorum ad repellendum hostium incursum sufficientia ipsis videbantur, insurrectionera recusantes , ac sine rege dimicare tergiuersantes: Confer Decreti Anni 1430. art. 1. 2. 3. „Quum autem Palatinum ad Mohacsium progressum caeteri, qui mittebantur , sequi recusarent, jDriuilegia sua allegantes; rex, video, inquit, ego vnum queraque capitc meo — excusationem et salutem quaerere.— Ne quis ergo sit, qui possit excusationem aliquam suae ignauiae capite raeo praetendere; ibo, Deo optimo bene iuuante, cras vobiscum in persona eo, quo illi sine me ire nolunt." Broderic. 1. c. f.) Seruientes regii ac Jobagiones, pauperes ob neglectam agriculluram, artes , commercia, facti, non iam sub regum aut Comitatuum suorum, sed Dominorum vexillis militarunt, inermes, liaud instructi, et vix vltra 15. dies: ,,Quia praecedentia gesta generalis exercitus manifestam praebuerunt experienliam , quod plurimi potius baculis quam armis fulciti, militiae vacauerunt: Disponendum ac prouidendum, quod hi, qui irent ad defensionem regni non essent inermes , sed haberent saltem arcus et arma alia, quibus pro defensione regni ad ofTensionem hostium