Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

se exjjonere possint. — Etquodomnes tales ad exer­citum ire debentes proficiscerentur sub conductu proprii Comitis prouincialis, sicut fuit antiquitus con­sueLum. — Item quia communilas regni solet allega­re, quod dum in generali exercitu contra inimico­rum insullus Jnsurrexerit, non vult amplius citra melas , seu confinia regni stare, quam per quinde­cim dies : ideo videretur Maiestati regiae, quod ipsi tamdiu stare deberent , quousqne Domino Ilegi vel Capitaneis ac Ductoribus exercituum congruum et necessarium videretur." Dec. anni 1430. art.—Vi­detur etiam necessario disponendum , quod omnes exercituantes , teneantur constitui in statione ac loco, in quo mandabitur — non constituendi subeant poenam, quam vult regia Maiestas, contra tales; quia sicut notum est, frequenter hi, qui prius ve­nerunt, fatigiis ac toedio afliciuntur et vsque dum vltimi veniunt, in dissolutionem se conuertunt. —• JNefas sit de exercitu ante debilum tempus et sine li­centia Capitanei recedere sub poenis grauibus statu­lis et statuendis." Ibid. art. XIV. XV. Pulueribus piriis, tubis ac tormentis igniuomis adinuentis atque vsu inualescentibus , equites etiam Pharetrarii a Si­gismundo constituti, debite neutiquam armati , ne­cessitatem imposuerant Mathiae Coruino regi pixida­rios stabiles, vulgo cohortem nigram, aggregandi, a Bo nfinio celebratam Dec. I\. lib. VIII. — g. ) Ad disciplinae militaris defectus accesserant insurgentium nostratium descensus et exactiones violentae: ,,Item videretur etiam disponendum sub poenis, quod exer­cituantes siue sint regis, siue reginae , siue Praela­torum vel Baronum aut generaJis exercitus regni, dum et quandoque ad exercituin se profecturos leua­bunt, neminem suoin transitu vel reditu deberent da­4 *

Next

/
Thumbnails
Contents