Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

rum illustrandam faciunl liaec etiam testimonia: ,,In­terim obsessi et obsidenles ceperunt egere: Rex (S. Ladislaus) autem et principes petierunt ab omnibus Hungaris, noctis silentio, vt portaret vnus quisque occream solam de terra plenam; quod et factum est. Fecerunt autem ante castrum montem magnum, de terrailla; quem desuper farina cooperuerunt. Vi­dentes autem obsessi, quod obsidentes abundarent victualibus, et quod diu possent manere ante ca­strum, arcem cum vniuersis regi tradiderunt, et pa­cem ad voluntatemregis ordinauerunt." Chron. Thur. P. II. cap. LVIII. „Priusquam Hungari confligere coepissent, quaedam agmina Hungarorum perterri­ta sunt a furore Theulonicorum. PraeualuerantTheo­tonici Hungaris initio bellici conflictus: qui sicut haeretici, circa initium semper feruescunt, et in fi­ne tepescunt. Tunc anunculus Domini regis Belae, Ban nominatus, gloriosus miles, ex insidiis irruens in aginina Theotonicorum, pereussit eos ex aduerso grauiler et magnam slragem fecit illis." Ibid. cap. LXV. etc. Fides militum Hungarorum in regem, et pa­triam: hanc Otto Frisingensis opere praelaudato lau­di praecipuae tribuit noslratibus: „Qui vero de mi­crebra et longa consultatione aggrediuntur. — Ad Curi­am regis sui conueniunt, ac de suae reipublicae statu pertractare et discutere non negligunt. — Omnes pene tetri , in tetris armis procedunt, nisi quod iam a hosti­bus, qnos nunc Soldarios (Soldaten) dicimus educati, vel ab iisdem etiam geniti, quamdam non innatam, sed qua­si extrinsecus aflixam, virtutem crahentes, Principes tantum et hospites, nostros in pugnandi peritia, armo­rumque splentlore imitantur."

Next

/
Thumbnails
Contents