Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
litum ordine sunt, nulla occasione, nisi grauissima, domi manere audebant. Si quando vero exercitum ducere voluerit Rex, cuncti sine contradictione, quasi in vnum corpus adunantur." Chronicon item patrium: ,,Postquam Rutheni ac Chuni, noctu consurgentes , exercitum Colomanni dissiparunt, Nobiles autem Hungariae communierunt llegem circumquaque, fueruntque ei pro muro inexpugnabili." Chron. Thur. P. II. cap. LX. „Postquam Bazarad, Valachiae VVaiuoda, Caroli regis exercitum reditu interclusit; rex autem mutauerat armoruminsignia; quibus induerat Deseo, filium Dionjsii, quem Valachi putantes regem esse, crudeliter occidunt. Rex vero ipse cum paucis, per tuitionem suorum aliquorum, euasit: stabant enim in circuitu eius quasi muri lapidei. Magister Donch, cum Ladislao filio suo et cum militibus aliis, de familia regis, et Magister Martinus , filius Berend, qui omnes ictus gladiorum ac sagittarum super se recipiebant, velut imbres pluuiarum , vt regis vita a mortis iinpetu seruaretur-' 1 Ibid P. III. cap. XCVII. etc. „Erney ob conflictum Regis ac Principum, ac regnicolarum, flebat: quem videns Salomon flere dixit: Comes Erney videris mihi Duci esse fidelis, et apud me tantum sirnulatus; cui Erney respondit: nequaquam Domine ; sed nollem, quod cum fratribus pugnares, et vt milites interficerent se inuicem; filius palrem, vel pater filium." Ibid. P. II. cap. LII. Tali militum Copia armatura , stipendio, ope l) constitutione, virtute, ac fide , internae , externaeue 1) Nobiles nostrates, iugi vtut insurrectioni obnoxios, publicis regni necessitatilms, sub regibus strenuis, ex ae-