Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

cunia) ire teneantur." And. an. 1222. art. VII. „No­bis facientibus exercitum extra regnum Nobiles no­biscum ire non teneantur (propria pecunia); nisi Co­mites, stipendiarii, et Jobbagiones castri, et qui ex officio debito tenentur, et quibus amplas conces­simus possessiones." And. A. 1231. arl. 15. Perillos, qui ex officio debito tenentur, intel­ligendi sunt, qui obtentis terris certo numero mili­tes se daturos obligarant: tales fuerant Ciuici, Sa­xones, Philistaei Cumanorum, Croatae etc. „Ho­spitibus nostris Theotonicis de Zallimar Nemeihy, iuxta fluuium Zamos residentibus, tafem ded mus et donauimns libertatem , quod more Saxonum villicus ipsorum armatus cum quatuor personis sagittariis nobiscum exercituare teneantur." Andreas Anno 1230. V. Codicem. Saxones Transiluaniae, Croatas, ac Jazyges supra iam laudauimus. Hos aeque suis­met sumtibus militasse , ambigendum non est. Militum stipendiariorum census aequa conuen­tione , ad tempus belli, fuerat praefixus : Sigismun­dus R. H. Petro Forgach de Ghymes, ad castrum Stri goniense expugnandum , in stipendium menslru­um decem florenos auri obligauit." V. Diploma an­ni 1043. Varietatem vide in Corpore Juris patrii. C o nstit utio auita , et discipfina militaris: l) Fuerat iuuentus Nobilitaris armis gerendis, ac fati­giis innutrita ac roborata: ,,Juuenes eorum fere quotidie erant in venatione; vnde a die illa vsque ad praesens Hungari sunt prae caeteris gentibus me­liores in venatu.'* Belae 11. Not. cap. VII. „Omnei» milites Hungariae ante praesentiam Ducis, fere quo­tidie sujier dextrarios suos sedentes, cum clyj>eis et lanceis maximum torneamentam faciebant. Elalii iu-

Next

/
Thumbnails
Contents