Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
uenes more paganismo, cum arcubus et sagittis ludebant: vnde Arpad valde laetus factus est." Idem cap. XLVI. 2). Adultis gladio incingi gloriae maximae fuit: „Hunt et Paznan, qui sanctum Slephanura regem , in flumine Garam gladio, theotonico more, accixerunt." Chron. Thurotzii cap. XIII. „Rex autem Geysa II. accinctus est gladio, et gloria Domini apparuit super eum ; confortatumque est illico cor eius et ipse robustior factus, quam prius, exhilarata est facies eius, et totus alacer iuit ad praelium." Idem cap. LXV. 3) Pacis tempore identidein lustrati per Duces belli: ,,Cum VV oiuoda, Comes de Doboka peruideret exercituni suum etc. Regist. Varad. §. 304. 4). Per Praecoues interdum gladio etiam cruento exciii; qui non comparuerant, capitis , ac bonorum iactura mulctati: ,,Antequam baplizati fuissent Hungari et effecti Christiani, sub tali voce praecones in castris ad exercitum Hungaros adunabant: Vox Dei et populi Hungarici, quod die tali vnus quisque armatus in tali loco praecise debeat comparere, communitatis consilium, praeceptumque auditurus. Quicunque ergo edictum contempsisset, praetendere non valens rationem , lex Scvthica per medium cultro huiusmodi detruncabat, vel exponi in causas desparatas, aut detrudi in communem seruitutem." Simon de Keza 1. c. p. 17. „Mox dupplicatis viribus coacti alia sub expeditione comparere. 4' vide Diplomata Croatis ac Slauoniis data. Vrgente necessitate concurrere detrectans possessiones haereditarias amisit: cf. Codicem. 5). Agminibus dispositis, Numine diuino inuocato, adhortatione praemissa , atrio belli in so'um hosticum transposito, praelium apertum: ,,Cumque Ladislaus se armaret, in lerram se prostrauit, ct omnipoten-