Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

manorum, qui speciatim arcubus et pharetris rem bello agerent, deligere: hi lingua flungarica Jasz, quod pharetrarium significat, djcti sunt, vnde etiam eis Jazonum, Jazigum, ac Philisteorum nomen ad­haesit. V. Codicem Dipl. et De auitis Magyar. et Chu­norum sedibus. d). Tatari, Saraceni, JNeugari, alii­que pagani, a profugis Cumanis sunt ln Hungariam 1285. introducti numero maximo; sed plurimi ne­cati partim aeris inclementia partim a sacra Crucia­torum miJitia: „Tartari in tanta multitudine intra­uerunt Hungariam, quod dicebant vna cum exerci­tu suo XII. milliaria occupare; qui tandem non hu­mano, sed diuino iudicio perierunt." Annal. Alta­hen. Jussu ponlifieio Lodomerius A. Episcopus Slri­gonien. indixit contra ipsos expeditionem crucia­tam. A. 1288. Apud Rainal. Residui per oras regni sunt dispersi: ad fidemque Christianam conuersi, seruitii bellici mei ito, plures nobilitate regni con­donati. Quarti Ordinis fuerant milites prouinciales, fiduciaiio munere ad arma gerenda obligati: tales fuerant a principio n o b i 1 e s Croatae: Regis Co­lomanni concessione, non teneantur Maiestati regiae soluere censum, nisi tantum censeantur, quando aliqui inuaderent confinia regalia ; tunc si Dominus Rex mittat pro ipsis, tunc ire debeant, ad minus quaeuis generalio cum decem armigeris equitum su­is sumtibus, et expensis vsque flumen Drauae; inde versus Vngariam ad expensas Domini regis vsque quo exercilus durauerit, debeant permanere. Anno 1102. V. Codicem. JNon parui census fuerant etiam copiae, quas alii sacrae Coronae Hungaricae cliente­lares, Ramae, Seruiae, Bosniae, Galliciae, Lodo­meriae, Cumaniae ac Bulgariae Bani suppeditarunt.

Next

/
Thumbnails
Contents