Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
Quae temporum aduersitate in militias confiniarias abierant, suis Banis concreditae: Tales fuerant: Dalmatiae, Croatiae, ac Slauoniae; Gemini Bosniae: alter Vzore, et Salae, de Bronch et de Kutscliow aher, tum Machouiensis, cui Belgradum cum comitatibus limitaneis Seruiae parebat; Seuerinensis cum castro cognomine in Valachia, B ussiae item Rubrae etc. De quibus in prouinciarum harum cum regno Hungariae nexibus egimus Militum, quorum ordines lustrauimus, numerus securitatis tam internae quam externae obtinendae principio par fuit omnino: 1). Milites, seu Nobiles naturales liceat aestimare testimonio Chronici Thurocziensi: „Cumque terra in eadem descendissent, irruptionem circum adiacentium gentil) Praeter has, quas signauimus , militum classes inualuerant etiam domi nostrae milites cruce signati: atl paganos impugnanilos, expugnandosue destinati: horum primitus vsum factum fuisse coinperiinus sub Bela IV. contra Tartaros iteratam in Hungariam irruptionem minitantes : V. Cod. Dipl. Tom. IV. Vol. I. p. 217—8. 299 —301. et Vol. III. p. 299. Sub Ladislao Cumano : aduersus Chunos, Tartaros ac Neugaros: Tomo V. Vol.III. p. 281. Sub Carolo Roberto itidem contra Tartaros ibid. Tom. VIII. Vol. III. p. 740. ac Vol. IV. p. 90. Sub Ludouico I. Anno 1315. contra Turcas inualescentes : Ibid. Toiuo IX. Vol. I. p. 297—301. Sub Alberto A. 1439. Sub Wladislao I. itidem aduersus Turcas Anno 1444. Sub Joanne de Hunyad Gubernatore indentidem ; maxima cum victoria A. 1456. Chron. Thuroczii P. IV. cap. LV. etc. Yrtiius omnino proin sit, et ad meridianain coecutiat veritatem, qui Hungariae regnum solo milituin nobilitarium sanguine conquisifum, riefensatuinque sibi blandiatur.