Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

Secundi ordinis milites fuerant libertate, ac terris haereditariis, non etiam nobililate donati: orti hi sunt e captiuis armatis, quorum alios ad se pertinentes, Protorex Stephanus , suique successo­res, e peculio suo regali, alios vero aere suo re­demtos, e possessionibus ad Castra regia perlinenti­bus terris, ac libertate condonarunt: „Quia Hun­gari noui Christiani graue habebant onus fidei eo, quod desuescere de spoliis ipsos oportebal, graues labores et onera suis captiuis imponebant, quod di­splicens Praelatis Apostolico super hoc locuti sunt; audiens vero Apostolicus clamorem praelatorum, dixit: Captiuos per regem redemtos eidem tantum­modo possidere committo. Propter quod Protorex omnes redemit, quos potuit, ab Hungaris inuenire, praeter illos, quos regni Nobiles Ecclesiis dimise­rant possidere. Ex quibus quidem ordinauit serui­re suis castris obsequio leuiori. u Simon de Ke­za 1. c. p. 90—91. Taliter enati sunt 1). milites li­beri, vulgo Jobbagiones Sancti regis, re­ginae, ac filii regis • sub vixillo regis pera^que mi­litantes: „Vil!ani de Sob dixerunt se Jobbagiones esse a generalione, qui scilicet liberi S. Regis di­cuntur, et semper hoc asseruerant, se alias etiam iustificalos esse." Reg. Varad.§. 146. „Villani de Le­giner similiter dixerunt, se esse filios Jobbagionum S. regis, et hoc et Prestaldus eorum perhibuit." Ibid. §. 360. „Cum Woiuoda, Comes de Doboka, peruideret exercitum suum , quidam ex Jobbagio­nibus eiusdem castri nomine Hereust, stetit in or­dignitate Domini minus turpis esse videatur seruitus;" ait L. Tubero comment. lib. IX.

Next

/
Thumbnails
Contents