Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
retis, dissolueretis et disiungeretis. Cum tamen antiqua eorum consuetudo et libertas teneat et requirat, quod nullus tricesimalorum seu tributariorum ipsorum mercatorum mercantias dissoluere auderet; nisi prius vnam marcam auri currui appenderet; quam consuetudinem minime curaretis, in ipsorum praeiudicium satis magnum. Et quia ipsos mercatores in eorum antiquis consuetudinibus et iibertatibus volurnus illibate permanere; Fidelitati igitur vestrae firmo praecipimus regio sub edicto, quatenus a mod 0 in deinceps ipsos mercatores nostros cum rebus eorum mercimonialibus per loca tricesimae et tributorum vestrorum transeuntes, solutis iustis et consuetis tricesimis et tributis non impediatis, neque ad inconsuetam tricesimae et tributi solutionem compellatis; imo nec eorum res mercimoniales dissoluatis, aut disligetis. Si autem ipsas res mercimoniales vultis dissoluere, et disiungere ; tunc vnam marcam auri ipsorum currui prius appendatis, iuxta antiquam consuetudinem et libertatem ; et quidcunque deinde ipso curru denegatum aut occultatum inueneritis, pro vobis conseruetis. Et aliud nullatenus facere audeatis, prout lioc idem olim Serenissimus Princeps Dominus Ludouicus Rex Hungariae, praedecessor noster carissimus suis litteris mediantibus, secreto suo sigillo consignatis deliberato duxerat et praecipiendo commitlendum. Datum Budae, die Dominico proximo post festum annunciationis Virginis gloriosae. Anno Domini MCCCLXXX. tertio." L. S. E pergamena originali, ab extus Sigillo maiori, cuius literae non nisi paucae, crucisque dupplicis signum superest, cerae albae impresso, communita. — Maria in litteris ac sigillis vocatur quidem Regina, a natione