Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

Scythia descenderant, ac hospites, Pan­noniam conquestrasse, ac defensasse: Vnde in ipsis venerari potest nomen dignitatis, plus aliis et potentiae, nobilitate tamen pares sunt hi Hungaris." Chr. Thur. P. II. Cap. IX. „Quamuis Praelati, ecclesiarum rectores, seu personae spiri­tuales, quarum medio salutem humanam Dominus et Saluator noster administrari voluit, personis se­cularibus digniores habeantur; quamuis item Baro­nes regni respectu officii, quo funguntur, regi pro­piores in stando vel sedendo, et primi in consilio emittendo, atque priores in regno augmentando, et defensionem patriae peragendo, ceteris nobilibus virtute dignitatis, et officii merito praeferantur; ni­hilominus tamen hi omnes et ratione nobilitatis, et bonorum temporalium, vna eademque libertatis et immunitatis praerogaliua gaudent, nec habet Domi­norum aliquis plus nec nobilis quisquam minus de libertate." Verbolz. Trip. P. I. tit. 2. Hi absque vlla ex­emtione ad militandum obstricti: ,,Principes, Baro­nes, Comites, Nobiles , sunt regni propugnatores, defensores imbecilium expugnalores aduersario­rum , et augmentatores monarchiarum. Ill i tibi, fili mi! sint patres et fratres, ex his ne­minem in seruitutem redigas, vel seruum nomines. Illi tibi militent, non seruiant." Proto rex Dec. I. Cap. IV. '). 1) Fuit liaec militaris institutio Monarchiae a Proto rege fumlatae admodum propitia: Nobiles suamet indole Mo­narchiae fauent, Democratiae vero sunt osores: ,,Nobi­litas nempe sub ius alienum posita , longe inclinatior est ad Kcgium, quain ad populi imperium ; quamlo (juidem

Next

/
Thumbnails
Contents