Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

meni, et fere ex omni natione extera, quae sub coelo est: qui seruientes regibus vel caeteris regni Dominis, ex ipsis pheuda acquirendo, nobilitatem processu temporis sunt adepti." Simon de Keza 1. c. p. 87. b) Praelali Ecclesiastici, Episcopi scilicet, Praepositi, et Abbates: „Charissime fili! Seniores illos ita custodias, sicut pupillas oculorum. — Sine illis enim non constituuntur reges, nec Principatus. Si illos perfecte amas, te ipsum sine dubio sanas, tuumque regnum honorifice gubernas." S. Steph. Decr. I. Cap. 3. „Chuni interfecerunt similiter et episcopos Cupan et Laurentium." Chron. Thu. P. II. Cap. LX. Internecina ad fluuium Sajo clade hausti sunt, e Clericis Mathias Strigoniensis Archi-Episco­pus, Vgolinus Colocensic Archiepiscopus, Georgius Jaui iensis, Raynoldus Vltrasiluanus, et N. ecclesiae Nitriensis, Episcopi. Nicolaus Scibiniensis Praeposi­tus, Brictius Archi-Diaconus Bachiensis, Magister Albertus Strigoniensis Archi-Diaconus." etc. Roger. miser. carm. cap. XXX. c). Equites Templarii, Ho­spitalarii ac Teutonici: hi duxei ant Andream II. Re­gem Hierosolymas peregrinanlem ac reduxerant. Belam IV. in conflictu ad fluuium Sajo vexillo suo stiparunt; post clademTataricam regno restituerant. cf. Thom. A. Diaconum Spal. Cap. XXXII. Carolum defunderunt: Cod. Dipl. Tom. IV. Vol. I. p. 465. Si­gismundum cladi Nicopolitanae eripuerant etc. cf. Prayum de Prioratu Auranae, Codicem item. Diplo­maticum. Hi triplicis generis Nobiles vti iuribus, ita mi­litandi munere fuerant aequales: „Constat ita­que non tantum septem Capitaneos (Ma­gvaros) sed etiam alios nobiles, qui de

Next

/
Thumbnails
Contents