Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

dictis Monthanistis noslris dixisset, quasdam monta­nas fore et esse in terris suis, tamen nullas vrburas sibi dare de eisdem postulasset. Item ad decimum articulum praefatus Sandrinus responderat, quod ipse iam fatis ciuibus nonnunquam aliquas minas im­posuisset. Item ad vltimum articulum responderat praefatus Sandrinus: quod ipse nullas vias, praeter suas , ad ipsam ciuitatem tendentes, cuipiam in­hibuisset , neque ipse ciuibus aliquod dampnum in hac parte intulisset. Et licet nos, qui ex inna­ta nobis regia liberalitate tenemur, vtrinque re­gnicolarum nostrorum iustitiam ministrare , prae­missis querimoniis Maiestati nostre, vt prefertur, porrectis, auditis et intellectis huiusmodi discordiis, contentionibus et controuersiis, partes inter praedi­ctas, modo quo supra suscilatis, finem imponere vo­lentes. Tibi, vtputa Nicolao de Warda, ac Magni­fico Stephano de Bathor, Magistro Dapiferorum no­strorum regalium, serie aliarum literarum nostrarum exinde confectarum, eandem causam cum singulis suis incidentiis et dependentiis audiendam, deciden­dam et fine debito terminandam duxerimus commit­tendam; tamen quia praefatus Sandrinus ad termi­num pro praemissorum discussione deputatum, in praesenciam executorum mandatorum nostrorum predictorum venire et accedere recusasset; pro eo executores prescriptorum mandatorum nostrorum in premissis nullum finem facere potuissent, super quo in personis exponentium Maiestati nostre extitit supplicatum, vt ipsis circa premissa, remedium digna­remur facere opportunum; verum cum nospredictos exponontes in premissis dampnum pati non velimus aliquale; igitur volumus et eidem fidelitati vestre

Next

/
Thumbnails
Contents