Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

irmiter precipiendo mandamus, cpiatenus visis pre­entibus vos commuuiter vel disiunclim, puta vuo vel duobus ex vobis, absentibus ceteris vestrum, partibus praedictis ad vnum certum locum et termi­num per vos ipsis deputandum, vestri in presenciam conuocatis et accersitis, quibus et nos harum serie illuc accedere mandatnus, super omnibus premissis et premissorum singulis auditis ipsarum partium pro­positionibus et allegationibus , examinatisque earum­dem doeumentis, inter easdem partes, presente te­stimonio Capituli Ecclesie Waradien. quod per idem Capit. ad id serie presentium transmitti iubemus,iudi­cium et iusliciam vnicuique parti ex parte alterius ea­rum debitam et indilatam salisfactionem impertire et exhibere debeatis. Casu autem quo idem Sandrinus, contumacia ductus, se ab facie iuns absentare vo­luerit, vestrique in presentiam venire, aut procura­torem suum mittere recusauerit; extunc volumus et ei­dem vestre fidelitati districte precipimus et mandamus, quatenus si in quantum premissa per ipsum sic , vt praemittitur facta et perpelrala, predictasque villas et nemora, syluasque et vrburas indebite et minus iuste a manibus dictorum exponencium diligenti in­quisilione mediante occupatas et abstructa fore et esse reperieritis; extunc vlteriori nostro mandato superinde non exspectato , ex parte eiusdem Sandri­ni et de possessionibus eiusdem eisdem exponentibus super huiusmodi dampnis peripsum Sandrinum ipsis illatis ac expensis per eosdem exponentes in hac parte factis, coram testimonio dict.i Capituli Ecclesie Waradien. indilatam satisfactionem impendere, et exhibere, dictos exponentes in dominium predicta­rum villarum, nemorum, syluarumque et vrbura­rum, reinlroducere, et easdem ipsis restatuere, re-

Next

/
Thumbnails
Contents