Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
uibus intulisset et inferre niterelur in futurum, quod eadem sepefala ciuitasfere desolala remansisset. Quibus auditis praefatus Sandrinus ad primum articuliim responderat ex aduerso: quod ipse duos equos, de quibus in eodem articulo fit mentio, a quodam familiari suo, qui cum dic is equis saliendo, ad Moldauiam recedere voluisset, abstulisset. Item ad secundum articulum responderat de ablatione quadraginta boum se penitus ignorare, nec eosdem abstulisset, et nec de voluntale ipsius per quempiam fuissent ablati. Item ad tercium articulum, videlicet de ablacione nonaginta trium boum taliter responderat: quod ipse praedictos boues a quodam homine de Moldauia, eo quod quidam familiarissuus cum nonnullis rebus suis ad dictam Moldauiam saliuisset, abstulisset et tandem memorati ciues dictos boues iterum ab eodem abstulissent. Item ad quartum articulum responderat: Quod ipse vnum Volahum, ad praedictam ciuitatem pertinentem , pro eo fecisset detinere, quia ipse Volahus ad quamdam possessionem suam Kwlthy vocatam veniendo, complures Jobagyones suos vulnerasset, nullas tamen pecunias, neque equos ab eodem recepisset. Item ad septimum articulum responderat, quod ipse praefatos ciues ab vsu siluarum eornm nunquam prohibuisset, sed eos solum ab vsu siluarum suarum ad castrum suum Kwwar pertinentem ne iis vterentur prohibuisset. Ilem ad octauum arliculum responderat , quod prefatas quinque villas dicti ciues in terris ipsius Sandrini locassent , quod tamen ipse ab- huiusmodi locatione seritis prohibuisset, qui a dicta locatione desistere noluissent ; sed dictas villas in terris suis potencialiter collocassent. Item ad nonum articulum respondei at: hoc vcrum fore, quod ipse