Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

dictorum nautarum , super praemissis meri iuris et iustitiae, ac debitae satisfactionis complementum ta­liter et adeo impendere et exhibere debeas, quod eisdem Praeposito et Capitulo de caetero pro defe­ctu iustitiae non sit necesse, nostram infestare Maie­statem. Et aliud non facturus in praemissis. Datum •Prag»e in festo BB. Philippi et Jacobi Apostolorum. Anno Domini MCDXXXVII. Regnorum nostrorum anno Hungariae etc. Ll. Romanorum XXVII. Bo­hemiae XVlI. Imperii vero quarto." Ex authographo archiui Cameralis. CDXXXI. ldern Sigismundus Paulo Banfi de Also Lindva, Agazonum suorum Magistro , celebrato ipsius iugi seruitio fideli , castrum Bo­londocz in praemium confert. A. 1437. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Impe­rator semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex, memoriae commen­damus tenore praesentium quibus expedit vniuersis: Quod nos, cuius imperialis atque regalis magnitudi­nis dignitas id expostulat, ac officium requirit, vt singulorum nobis fideliter obsequentium merita ani­mo metiamur pietatis, et hjs, quos opera suae fide­litatis regali remuneratione dignos efficiunt, grata debeat reddere premia meritorum, quatenus hoc vi­so nobis subiecti fideliores reddantur, et ad fidelita­tis opera exercenda obnixius incitentur. Considera­tis et perspicaci meditatione in nostri cordis armario recensitis variis et multimodis fidelitatibus et fidelium seruiciorum extollendis meritis, virtuosis gestis ac sinceris complacentiis fidelis nostri Magnifici Pauli, filii quondam Stephani, filii olim Bani de Also-Lind­"wa, Magistri Agazonum nostre Maiestatis, per lpsum

Next

/
Thumbnails
Contents