Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

in nonnullis nostris ac regni nostri Hungariae arduis agendis, ac validis expeditionibus tam aduersis, quam etiam prosperis, cum supremae fidelitatis constan­tia et sollicitudine indefessa, locis debitis et tempo­ribus opportunis, nobis et sacre dicti regni nostii Hungariae Coronae a iuuentutis sue gradibus vsque ad liaec tempora impraetei misse exhibitis et impen­sis, quae omnia sua seruitia styli officio, et scriptu­rarum denotatione non sine toedioso labore singilla­tim possent exarari; aliqua tamen ipsius Pauli Magi­slri Agazonum nostrorum fidelia obsequia, per eum Maiestati nostrae exhibita, hys scripturis inserere volentes, vt eadem nec vetustas aetatis abolere va­leat, et nec occurrentis temporis successura curri­cula, si nostra taciturnitate excludantur, calamus scribentis notificare non postponit; cum enim nos alias pro aquisilione sacri tituli imperialis, suscipi­endisque finaliter vltimis duabus coronis imperialibus per partes Alamaniae , versus Lombardiae, Tusciae, et alias Italiae partes iter arripuimus, et vsque ad Mediolanum inclusiue, vbi secundam coronam no­stram imperialem de manibus Reuerendissimi Patris et Domini Archiepiscopi Mediolanensis, in domicilio Beati Ambrosii Episcopi gratiose suscepimus, acces­simus, ipse Paulus Magister Agazonum nostrorum cum copiosa familiarium suorum Comitiua, nostram sequendo Maiestatem, per totum ipsius itineris spa­tium nobis fidelia iugiter impendit obsequia, tandem nobis de Mediolano per dictas Lombardie et Tusciae partes pertranseuntibus, ac vsque et ad ciuitatem nostram Senarum permultas ac varias insidias nobis et gentibus nostris per Florentinos et quam pluri­mos alios nostros et Sacri Romani Imperii rebelles, etinimicos, positas, Deo Duce, absque molestia . Tom. X. Vol. VIL 55

Next

/
Thumbnails
Contents