Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

propriaeque salutis immemores, normam et profes­sionem orthodoxae fidei excrescere ac eius salutife­ras fimbrias et extendi minime cupientes, sed eius quodammodo bono et vtilitati pro viribus derogare satagentes, Venerabilem Fratrem Jacobum de Mar­chia Yicarium Bosnae, et inquisitorem haereticae prauitatis, et toti regno nostro Hungariae, de man­dato et auctoritate Domini Apostolici et nostro, viam veritatis demonstrantem, vestrosque excessus et sce­lera, statui Ecclesiastico detrahentes, et detrahen­tia , secundum doctrinam et documentum sanctorum Patrum caritatiue, vti opus est, reprehendentem, vestri e medio, et de vestris confinibus procul fugas­setis, ipsumque a sua praedicatione et inquisitione dictae haereticae prauitatis et concubinatus modis omnibus prohibuisselis, quod manifeste in ipsius Do­miniApostoliciet nostrum cedit praeiudicium et iactu­ram. Et quia nos eundem Fratrem Jacobumin dictis suis laudabilibus, Deoque deuotis operibus tam ve­stri in medio , quam alias vbicunque per climata to­tius dicti regni nostri Hungariae modis omnibus, et absque renitentia aliquali roboratum habere volemus et fulcitum, fidelitati veslrae firmiter et districte praecipiendo mandamus, quatenus mox agnitis prae­sentium continentiis alio quocunque nostro mandato ad id minus expectato, dictum Fratrem Jacobum rursus vestri in medium honorifice recipere debeatis, suumque officium hactenus laudabililer modo, vt praefertur, de dicti Domini Apostolici et nostro man­dato, ac aucloritatate continuatum, exercere et pra­cticare permittatis, diflicultate et recusa, nec non caulela, quibuslibet procul semotis. Et aliud in his, si nostra riglda grauamina, indignationemque nostram grauissiraam incurrere formidatis, nullatenus facere

Next

/
Thumbnails
Contents